Skip to main content

Full text of "De Andriae Terentianae gemino exitu ..."

See other formats


Google 



This is a digital copy of a book that was prcscrvod for gcncrations on library shclvcs bcforc it was carcfully scanncd by Googlc as part of a projcct 

to make the world's books discoverablc onlinc. 

It has survived long enough for the copyright to cxpirc and thc book to cntcr thc public domain. A public domain book is one that was never subjcct 

to copyright or whose legal copyright term has expircd. Whcthcr a book is in thc public domain may vary country to country. Public domain books 

are our gateways to the past, representing a wealth of history, cultuie and knowledge that's often difficult to discovcr. 

Marks, notations and other maiginalia present in the original volume will appear in this flle - a reminder of this book's long journcy from thc 

publishcr to a library and fmally to you. 

Usage guidelines 

Googlc is proud to partncr with libraries to digitize public domain materials and make them widely accessible. Public domain books belong to thc 
public and wc arc mcrcly thcir custodians. Nevertheless, this work is expensive, so in order to keep providing this resource, we liave taken stcps to 
prcvcnt abusc by commcrcial partics, including placing tcchnical rcstrictions on automatcd qucrying. 
Wc also ask that you: 

+ Make non-commercial use ofthefiles Wc dcsigncd Googlc Book Scarch for usc by individuals, and wc rcqucst that you usc thcsc filcs for 
personal, non-commercial purposes. 

+ Refrainfivm automated querying Do nol send aulomatcd qucrics of any sort to Googlc's systcm: If you arc conducting rcscarch on machinc 
translation, optical character recognition or other areas where access to a laigc amount of tcxt is hclpful, plcasc contact us. Wc cncouragc thc 
use of public domain materials for these purposes and may be able to help. 

+ Maintain attributionTht GoogXt "watermark" you see on each flle is essential for informingpcoplcabout this projcct andhclping thcm lind 
additional materials through Google Book Search. Please do not remove it. 

+ Keep it legal Whatcvcr your usc, rcmember that you are lesponsible for ensuring that what you arc doing is lcgal. Do not assumc that just 
bccausc wc bclicvc a book is in thc public domain for users in the United States, that the work is also in the public domain for users in other 
countrics. Whcthcr a book is still in copyright varies from country to country, and wc can'l offcr guidancc on whclhcr any speciflc usc of 
any speciflc book is allowed. Please do not assume that a book's appearancc in Googlc Book Scarch mcans it can bc uscd in any manncr 
anywhere in the world. Copyright infringement liabili^ can be quite seveie. 

About Google Book Search 

Googlc's mission is to organizc thc world's information and to makc it univcrsally acccssiblc and uscful. Googlc Book Scarch hclps rcadcrs 
discovcr thc world's books whilc hclping authors and publishcrs rcach ncw audicnccs. You can scarch through thc full icxi of ihis book on thc wcb 

at |http : //books . qooqle . com/| 



^lC.H-i<=^-S 




J^arbarli CoUegt 3«tbtarg 



CONSTANTIUS FUND. 

EtcabUshed bj Profeseor E. A. SofhoclBs of Harva 

University for " Ibe pmThBSe of Greek Bnd Latin 

booki (Ihe imcieot dassice) or of Arabic 

books, or of bcwlu illuBlrHtiDK or e>- 

plaining euch Greek, Lalio, or 

Arabic books." (WIII, 



^"(f^V '^?o- 




o 



DE ANDRIAE TERENTIANAE 



GEMINO EXITU. 



DISSERTATIO INAUGURALIS PHILOLOGICA 

QUAM 

AD SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES 



AB 

AMPLISSIMO PHILOSOPHORUM ORDINE 

m 

UNIVERSITATE FRIDERICIANA HALENSI 

CUM VITEBERGENSl CONSOCIATA 

BITE CAPE8SEND0S 

A. MDCCCLXXXVI. 

SGRIPSIT 



V A TfcrkT •BITTO^ 



ADOLFUS GREIFELD 

BEROLINENSIS. 



llAi.;S SAXONUM. 
TYPIS EXPRESSIT CAROLUS FEICHT 

BEROLINI. 



£i;<,.H-'5^-S 



'*>■ 



r 



JAN 30 IBiJv; 




■ '-v- \ 



-/braF.^;.^ 



(Z^ 




m 



/■ 



PARENTIBUS CARISSIMIS 



PIO GRATOQHE ANIMO. 



PRAEFATIO. 



Quamquam iam complures viri docti in hac quam nobis 
proposuimus quaestione versati sunt, tamen nondum absoluta 
nobis videtur esse, cum illi in diversissimas discedant senten- 
tias, quarum nulla adhuc omnibus probatur: alii enim exitum 
alterum ipsi Terentio vindicare volunt, alii poetae saec. a. u. 
VII. ; alii eum a viro aliquo docto II. p. Chr. saec. , alii vel 
a grammatico lY. p. Chr. s. factum putant. 

Quae cum ita sint, non supervacaneum atque inutile vi- 
detur denuo totam hanc quaestionem movere; itaque hac disser- 
tatione de sententiis adhuc prolatis iudicium facientes conamur, 
num contingat, ut aliquid proferatur, quod si non certum at 
tamen probabile videatur. 



EXORDIUM. 

Terentianae Andriae duo exstant exitus: quorum alter 
brevior sicut fabula ipsa per plurimos libros manuscriptos 
inde a Terentii temporibus nobis est traditus; alter longior 
usque ad IV. p. Chr. saec. nemini viro docto videtur notus 
fuisse; neque enim ullius veteris scriptoris testimonio confir- 
mari potest quemquam cognitum habuisse hunc exitum^). 

Donatus demum clarissimus ille grammaticus et rhetor, 
qui IV. p. Chr. saec. floruit, primus horum versuum mentionem 
facit in commentariis in Terentianas comoedias in adnotatione 
ad V, 6. 14. 

Tum spatio sex fere saeculorum intermisso Eugraphius, 
qui X. p. Chr. saeculo floruit, paullo fusius de hoc exitu egit. 

Atque cum hi duo Terentii commentatores hos versus, 
quos nonnuUis in codicibus inesse viderunt, esse Terentii ne- 
garent, factum videtur esse, ut insequentibus temporibus om- 
nis huius exitus memoria') abolesceret codicesque, quibus con- 

1) Dnbitari potest, num G. Snlpicins Apollinaris, qni II. p. Ghr. saec. 
periochas in Terentii comoedias composuit, noverit hunc exitum, quod 
volunt Fieckeisenus et Wagnerus (in Ter. fiab. edd.); de qua re vide 
infra p. 42. 

S) Gonfirmatur hoc comoedia aliqua ex numero earum, quae XVI. 
et XYII. saeculo in Germaniae scholis agi solebant: Gomelius Schonaeus 
enim [nat. a. 1541 in oppidulo ,GoudaS mort. a. 1611 in opp., Harlem'] 
iisdem paene, quibus Terentius in priore exitu, verbis utitur (I, p. 63) 
in peroratione comoediae, quae inscribitur »Juditha*: 
tPosthac egredientem hic nuUum ridebitis€ 
'^Nam si quid est, quod restat, intus transigeturt 
cf. Francke, Terenz und die lateinische Schulkom5die in Deutschland, 
Weimar 1877. p. 70/71. p. 106. 

Bqudem Andriae e^tum videtqr mihi imitatus esse >Joh. Tirolf von 



tinebatiir, apud viros doctos in oblivionem venirent. NonnuUos 
autem librarios alterius exitus scaenam novisse ex eo elucet, 
quod in nonnullis codicibus illis temporibus — i. e. ab XI. us- 
que ad XIV. saeculum — scriptis tradita est. Sed perpauca 
fuisse manuscripta, quae memoriam huius exitus propagabant, 
iam ex iis facile intellegitur, quae scriptor codicis Ambrosiani 
A, € adnotat: i^aese hanc scnenam nusquam alibi vidisse .... 
praeterquam in uno eodemque vetuatissimo codice^)Ac 

Qua re mirum non est, ne vestigium quidem huius exitus 
exstare in veteribus Terentii fabularum editionibus*); iamque 
perpetua oblivione videbatur obrutus esse, cum Franciscus 
Guyetus e tenebris eum in lucem vocavit atque exscripsit in 
Commentariis in Terentii comoedias, qui Argentorati a. 1657. 
ad Boecleri editionem illustrandam prodierunt: in quibusdam 
exemplaribus huius scaenae versus legi dicit et ex antiquo 
codice a se exhibitos esse p. 380 commemorat. Tum Chr. Th. 
de Murr in Memorabilium bibliothecarum Norimbergensium 
part. ni, p. 75 ex codice quodam Altorfino, et ex codice Eb- 
neriano in Memorabil. part. II, p. 135 ^veraus scaenae ineditaea 
exscripsit: fugerat igitur eum iam pridem Guyetum eos typis 
excudendos curavisse. E Guyeti commentario transtulit in 
suam editionem hanc scaenam Westerhovius, quam vir doc- 
tus vol. I, p. 217 sq. »wec in mss, libris decem^ guos ipse con- 
suluerit^ nec in impressorum quoquam^ quibus uti contigerit, 
sibi repertam^ affirmat. Ex Westerhoviana versus transierunt 
deinde in Zeunii editionem (Lips. 1774.); a Guyeto Bothius 
quoque recepit illam scaenam ^appendicem spuriama inscrip- 
tam in Poetarum scenicorum latinorum corpus. Tum G. H. 



Eahla^ (ca. a. 1550) in comoedia, quae inscribitur »Die Heirat Isaaks 
und seiner lieben Rebekkac. Qua in comoedia extrema scripta legimus 
haec verba: ^jjif. dUrft nickt langer warten Aie,« 

-bDms ihr woUt sehen wann und wie^ 
nDie Wirtschaft fortgeJuUten wird^ 
3lm Haus drin wird es AlVs vollfUhrtt 
cf. Gen^e, Lehr- und Wandeijahre des deutschen Schauspiels. Berlin 
1882. p. 177. 3) cf. Umpfenbach. edit. P. Terentii comoed. p. 84. 

*>) cf. G. Hermann. in Ritscbelii Parerg. epim. p. 604. 



8 



Grauertus de his versibus, quos emendare studuit, in dispu- 
tatione Analecton hist. et phil. a p. 197 ad p. 204 satis copiose 
disseruit. Atque etiam Doederlinus Murrium secutus ex codice 
Erlangensi, olim Altorfino, exitum de quo agitur in Lectionum 
variarum Triadis extrema particula (edita a. 1840.) exscripsit, 
sed ^versus aliqua tantum ex parte emendare studuit^ alteram 
partem ut a metro et sententia misere laborantem fideliter de- 
scripsiase satis ratus.a 

Denique Ritschelius his versibus lucem aflferre studuit in 
Parergon dissertatione X. a p. 583 ad p. 602; cuius sententiam 
laudaverunt H. Hermannus*), Dziatzko^), Braunius^), alii, qui 
hanc scaenam Terentio abrogant. Aliter senseinint Spengelius 
aliique, qui eam poetae vindicant. 

Editores recentiores integram hanc scaenam, plerique sup- 
positiciae nomine inscriptam, in editiones receperunt. 

Quae sit huius exitus condicio, utrum Terentio sit abro- 
gandus an vindicandus, dissertatione nostra quaeremus. 



I. 

Quae sit utriusque Andriae exitus in 
codicibus condicio. 

Ac primum quidem ut haec quaestio possit diiudicari co- 
gnitum perspectumque habeamus necesse est, quae sit utrius- 
que Andriae exitus in codicibus condicio. 

Exstat autem alter ille exitus in nuUo eorum codicum, 
qui ad Terentii fabulas recensendas magnam vel aliquam ha- 
bent vim quique ab Umpfenbachio in apparatu critico sunt 
descripti: neque in Bembino neque in codicibus recensionis 
Calliopianae®); sed in quinque codicibus iisque deterioribus 

^) in Ritschelii Parerg. epim. p. 604—606. 

6) in Fleckeis. aDnall. vol. 113. a p. 235—240 (a. 1876), in disser- 
tatione, quae inscribitur jtDer doppeUe Auggcmg der Andriax 

7) Quaestiones Terentianae ed. Jen. 1877. ^) cf. Dziatzko. 1. 1. p. 239. 



scripta est haec scaena additicia; de quibus agit Umpfen- 
bachius in Terent. fab. edit. p. 84. 

In Bembino pOst priorem exitum, qui est a versu: ^Bene 
factum e. g. 5.' usque ad versum ^lntus transigetur e. q, s^ 
scriptum legitur: ^o). Plaudite, Terenti Andria finita^ Simi- 
lia invenies in maxima parte reliquorum codicum, quorum 
plerique habent subscriptionem : ^CaUiopius recensui^n^ Ita- 
que nihil in his de altero illo exitu traditum est. 
Ex quinque illis codicibus, qui sunt: 
a. Altorfinus olim, nunc Erlangensis [saec. XI, 
teste Doederlino, qui in Progr. Erlangensi a. 1839 
accuratius hos versus typis excudendos curavit, quam 
factum erat a Murrio, qui hunc codicem non XI. sed 
XII. saeculo tribuit^®).] 
y9. Ebnerianus [saec. X. teste eodem Murrio.] 
;-. Marcianus [s. XII.] 

d. AmbrosianusG [s. XIV.] 

e. Ambrosianus A [a. 1408 scriptus.] 

tres : r? ^5 ^ ex recensione CaDiopii orti sunt ; subscripto enim 
fialliopius recensui^ alterum exitum praecedit; quamquam hi 
codices a ceteris, qui aut integram Calliopii recensionem aut 
correctam eam ex Donato exhibent, discernendi certumque 
codicum ordinem efficere videntur. Ex his tribus duo: y et 
d ex eodem fonte videntur fluxisse, quia in iis in fine fabulae 
iidem versus additi sunt: 

in y: Publii terencii afri andria finit 

dulcia que docuit fictor ne respice verba 
mulceat ut dulcis mte escrtptio heri. 
in d: Dulcia que docuit fictor i^ respice verba 

mulceat ut dulcis mentem conscripsio heri. Andria finit. 

Erlangensis (Altorfinus) et Ebnerianus (a et /9) cui codi- 
cum familiae tribuendi sint, utrum Calliopii recensioni an fa- 
miliae ceterum ignotae, diiudicari non potest, quoniam ex iis 
nihil nisi alterum exitum exscripsit Umpfenbachius. Scriptor 
Ambrosiani A, e adnotat haec: y^Hanc scenam nusquam alibi 

9) Umpf. p. 82. 10) cf. Ritschel. 1. 1. p. 684. 



10 

vidi praeterquam in codice Terentii qui ett in catenis apud 
seminarium dominicum Bononie, Ubi ipaam repperi de littera 
admodum antiqua^ superaddita tamen videbatur - poet perfec^ 
tum opua sicut et hic, Que an fuerit Terentii viderunt {sic!) 
alii. Ego vero hic transcribendam duxi^ quia in vetustissimo 
codice et antiqua valde littera scripta erat,^ Ex hoc codice 

e scaenam ^suppositidam^ a Guyeto exscriptam esse fere cer- 
tum est^^). Personarum indices scaenae, de qua agitur, non 
sunt praepositae in libris /• et d, cum interlocutores per scae- 
nam non sint indicati in a, ^, y, d^. 

Atque in his quinque codicibus alterum exitum non omisso 
priore scriptum invenies, sed ilh eosdem quos Bembinus ce- 
terique codices exhibent versus — teste Umpfenbachio — : 

V, 6, 13: Memini atque adeo longumat illum me exspectare dum exeat. 
14: Sequere hac intus^^): apud Glycerium nunc est .... 
hic versus 14. integer non est, nam quae post ,nunc est^ in 
ceteris codicibus scripta sunt: jtu Dave abi domum^ videntur 
esse deleta; quam lacunam Umpfenbachius coniectura, ni fal- 
lor, explere studuit, nam vocabula nsed eccum ejsit forasoi 
addidisse eum apparet ex eo, quod uncis ea inclusit. 

15: ^Propera^ accerse hinc qui auferant eam, quid stasf quid cessasf 

Dav, Eo*', 
prorsus omittunt hi codices omnes, sed eius loco in illis V 
codicibus septemdecim versus, ex quibus aJter exitus constat, 
scripti leguntur; tum fabula iisdem vocibus quibus in Bem- 
bino ceterisque codicibus finitur: 
16: Ne ewspectetis dum exeant huc: intus despondebitur^ 
17: Intus transigetur, si quid est quod restet, cd. Plaudite. 

Attamen ex Umpfenbachii adnotatione non satis apparet, 
utrum Marcianus y et Ambrosianus d hos duos versus (16 et 17) 
exhibeant nec ne; videntur autem non praebere, quia verbum 
^spondeo^ statim duo illi sequuntur hexametri, quos paullo 
ante posuimus ; praeterea in r ante hos versus (dulcia e. q. s.) 
scriptum est: i^Publii terencii andria fvnitin in 8 post eos: »-4n- 



") Umpf. p. 84. 19) ibid. i») In priore exita iegitar apud 

Umpf. ,hac me intUB^ cf. p. 81. 



11 



dria jtnit^i Sed et ne ceteri quidem libri a, /8, e satis accu- 
rate exscripti videntur, neque enim uUa lectionis varietas affer- 
tur, an putemus, omnes V codices hos versus 16 et 17 iisdem 
verbis praebere^*)? 



i^) Ad hos quinque sextus nnper codex accessit, in quo tertius in- 
venitnr Andriae exitus, cum Umpfenbachii editio iam prodiisset. Bit- 
schelius enim [parerg. p. XXX] eos codices qni in bibliotheca £rlangensi 
academica numeris 67 et 236 notati servantur, quorum notitiam j^Doeder- 
lino hericvole intercedentefL acceperat, Altorfinum et Ebnerianum esse pu- 
taverat, quorum alter antiquior valde mutilos et truncatus esset, alter 
receutior scaenam non extremae Andriae subiectam sed in prima scheda 
seorsum perscriptam praeberet. Sed viros illos doctissimos erasse, de- 
monstrat Henricus EeiUus [in Ritschelii opusc. voL III. p. 280], qui nos 
certiores facit, codicem numero 236 (nunc 300) signatum non esse iUum 
Ebnerianum, quo Murrius usus est, sed originem ducere ex ^monasterio 
in haihbrunn^, ubi ab Hockero in catalogo typis descripto bibliothecae 
,171 heihbrunn^ hoc uumero 236 esset notatus. Scriptus est hic codex 
partim XI., partim XII. saec ; primi enim membranarum fasciculi anti- 
quiores videntur esse sequentibus. In fine additum est: i^monasterii in 
haiUbrumnvi : quibus vocabulis sine dubio confirmatur hunc codicem nullo 
pacto esse posse Ebnerianum. Atque in huius codicis prima scheda a 
manu recentiore — eadem, ut videtnr, quae finem codicis scripsit — 
post nonnulla schoiia scriptum est: nuJiima scena in andr.tt Vita Terentii 
non inest in codice, sed in tribus ultimis paginis varia quaedam inveni- 
mus scholia, quarum tertiae extremae haec addnntur: i^secundum servium 
VI titulus operis gutdiitM carminis inientio scribentis numerua librorum 
ordolibrorum vita poetae.9. fortasse igitur olim scripta erat ,vita poetae^; 
quam lacunam antiquissimam esse ex eo elucet, quod subscriptio illa 
^monasterii in haUsbrunn* in ultimo folio est. 

Itaque hic codex numero 300 (olim 236) signatus Ebnerianus*) non 
est, quod putabant Doederlinus et Bitschelius; neque scaena ibi addita 
ille alter exitus est, sed tertius quidam, quod ne Eeilius quidem recte 
intellexisse mihi videtur. Sed hoc compluribus post**) Eeilium annis 

*) Apparet igitur Ritschelium tantummodo unum codicem (Altorfinum) 
inspexisse, Ebneriani lectionem ex Murrii Memorabilibus sumpsisse (cf. Parerg. 
p. p. 584. 586). 

**) Hae litterae, quas Keilius ad Ritsch. dedit et Wachsmuthius Rit- 
schelii de Suetonii vita Terent. dissertationi addidit (1877) sine dubio ante 
Umpfenb. editionem (1870) scriptae sunt, quia si post eam scriptae essent, 
Keilius non dixisset: -^Wohin der gesuchte cod Ebner. des Terentius ge- 
' hommen iat, weias ich nicht zu sagentt quoniam Umpfenbachius rursus Eb- 
neriani lectionem adhibuit, qui ipse hasce Keilii litteras non cognovit, quod 
1877 demum editae sunt 



12 



IL 
Qualia singula verba codicibus sint tradita. 

Scripturam codicum in hoc altero exitu mirum est miilto 
maioribus vitiis corruptam esse quam in ceteris Terentii fa- 
bulis. Quaedam enim ne ingeniosissimis quidem coniecturis 
adhibitis satis intelleguntur**). Persaepe quinque illi codd. 
alius aliam lectionem aeque ineptam et obscuram praebent 
ita, ut discemere omnino non possimus, quid voluerit poeta. 
Praeterea inde a versu 11 etiam distinctio versuum in libris 
diversa est, qua re longissimi et pravissimi versus exhibentur. 

Itaque iam olim Guyetus hos versus non solum deprava- 
tissimos vocavit sed etiam suppositicios et Terentio plane in- 
dignos^^), similiter Westerhovius de iis iudicat: i^verba intri- 
cata et absurda, ne dicam barbara^ et guibvs intellegendis 
Oedipo opus ait coniectore^ gui Sphingis interpres fuit .... 
cum igitur nihil mimts quam Terentianum stilum sapiant^ in 
iia restituendis et emaculandid fruatra quis operam posueritfn 

Quam sententiam probavit Perletus*^) »ac profecfo^ inquit, 

nemo quidem fecerit iacturam, qui notitia iUorum carebit,^ 
Doederlinus quoque cum codicem Altorfinum a excudendum 
curaret, partem tantum versuum emendavit, alteram partem 
metro et sententiis misere laborantem fideUter descripsisse 
satis ratus^®). 

ab alio quodam viro docto afiirmatur, a Schmidtio, qui in dissertatione 
de actorum Dumero in fabulis Plautinis et Terentianis ed. a. 1870 p. 39 
haec adnotat: :iSe?ion bia jetzt waren zwei Schlusueenm der Andria fre- 
kannt. Herr Biblioiheka-Assistent Dr, M. Zueker dahier ?uU im cod. Er- 
langensia n. 300 einen neuen exitua dieser Komddie ge/unden, in weUkeni 
au88er PamphUuB^ Charinus^ Lavua, Chremea, die in einem der beiden 
andem exitus aujiraten, noch Simo vorkommt,€ Sed de boc tertio eiitu 
nihil certi comperire potui, neque usquam eum ezscriptum vidi. 

15) velut V. V. 13(12)^19 cf. Dziatzko in Fleckeis. ann. yoI. 113 
p. 236. W. Wagner in edit. Ter. fab. Cantabr. 1869. p. 310. 

16) Gomment. in Ter. com. Argentor. 1657. p. 380. ^^) in edit 
nova ed, 1827. Andria p. 106. i^) cf. supra p. 8. 



13 



IIL 
Quomodo emendatus sit hic alter exitns 

a viris doctis. 

Cum vero, priusquam de his versibus certum proferri 
possit iudicium, ipsa verba necessario emendanda sint, in ea 
re magnam operam viri docti collocaverunt. Sed mihi quidem 
genuina lectio nuUo modo videtur posse restitui, quia verba 
nimis depravata et mutilata atque omnino ita scripta sunt in 
codicibus, ut intellegi nequeant. NonnuUa igitur, quae viri 
docti coniecerunt, etsi ad sententiam verborum exponendam 
et explicandam plurimum valent, tamen e poetae manibus, 
quicumque ille fuit, prodiisse non putanda sunt, quia non co- 
dicum vestigia secuti sed suo quisque ingenio commoti sunt. 
Quid igitur mirum si viros doctos de hoc exitu emendando 
valde diverse sentientes videmus ? Velut Ritschelius ^^) Bothium 
et Grauertum iudicavit, procudisse non modo inficetos versi- 
culos et vel mediocri poeta indignos, sed etiam a lingua et 
numeris et sententia vitiosos et ex parte vere barbaros, ut 
actum sane esset de versuum antiquitate nec esset quod vel 
tantillum operae in iis poneretur, si ea pristina illorum forma 
fuisset, quam instaurasse illi viri sibi visi essent. Atque cum 
Ritschelius, Spengelius, alii versus praedicent esse vere Teren- 
tianos, Dziatzko*^) dictionem magna ex parte vulgarem atque 
farraginem quandam verborum tritorum esse iudicat, quae 
partim meliora partim vulgaria et omni elegantia carentia 
admodum impolitam et plane rudem ingenii formam significent. 

Ritschelius*^) sine dubio recte putat duas res tenendas 
esse in emendandis his versibus, unde tamquam a fundamento 
proficisci debeamus. Primum enim apparet, id inter Pamphi- 
lum, Chremetem, Charinum, Davum agi, ut Chremes a Pam- 



19 



) 1 1. p. 687. ») I. 1. p. 235. »i) 1. 1. p. 668. 



14 

phllo exoratus Gharino pavide amanti Philumenam filiam de- 
spondeat. Deinde id patere videtur, v. 12. (si Ritschelium et 
Fleckeisenum, v. 1 1 si Umpfenbachium sequeris) mutari nume- 
rorum genus ita, ut trochaicos septenarios excipiant senarii, 
quamquam codd. longiores praebent versus. 

His rationibus usi Ritschelius"), G. Hermannus**), Fleck- 
eisenus**), Klotzius**), Wagnerus**), Umpfenbachius*^), Spen- 
gelius^) alii verbj^ illa corrupta emendare conati sunt; atque 
ita emendaverunt, ut ex septemdecim aut duodeviginti illis 
versibus, quos praebent codices, fierent viginti unus. Quibus 
ex emendationibus Umpfenbachii lectio quamquam maxime 
videtur probabilis, quia ille non tam multa, quam Ritschelius 
et qui eum secuti sunt, addidit atque codicum lectionem quam 
maxime servare studuit, tamen ne in eius quidem lectione ac- 
quiescere possumus. 

Duo autem versus 13 et 14 nuUo modo restitui videntur 
posse — adeo enim corrupti sunt — nisi vero novos fere versus 
efficere vis, id quod Ritschelius, alii fecerunt, qua re Umpfen- 
bachius asteriscis eos significavit. Sed hactenus de verbis 
versibusque, videamus nunc, quo loco illi versus inserti sint. 



IV. 
Quo loco alterius exitus versus inserti sint. 

Donatum quidem eos inter 14 et 15 versum prioris exitus 
interpositos invenisse, apparet ex iis, quae adnotat ad V, 6, 14.: 
»^u Dave abi dormim\ Jii versus usque ad iUum ^gnatam 
tibi meam (Philumenam add. Ritsch.**) uxorem^ negantur 
Terentii esse adeo ut in plurimis (pluribus Edit, pr,) ea^em- 
plaribus non inferantur^),«i 

») 1. 1. p. 589 sq. ») ibid. p. 606 sqq. ^) in edit. fab. Ter. 
Lips. 1857. ss) in edit. Andriae. Lips. 1865. ^) in edit. fab. 

Ter. Cantabr. 1869. ^) in edit. Berol. 1870. 28) in edit. An- 

driae. Berol. 1875. ») I. 1. p. 595. 30) Hoc verbum ,inferantur' 
in ,/erantur^ mutari vult Ritschelius codicem Unlsianum secutus. cf. 
Parerg, p. 596. 



15 

Eugraphius de iisdem versibus adnotat haec: ^Age me 
in tuis secundis] Exhortatur Charinus Pamphilum ut auxilium 
sibi praebeaL ^ln secundis, in^it^ rebua tuis respice 
me, habes in potestate Chremetem^ omnia potest 
facere ille quae tu voles.€ Post hunc versus sequuntur 
continentes illam sententiam^ quemadmodum itum est ad Chre- 
metem^ quemadmodum eaoratus Charino promiserat filiam, 
Sed hos toUendos esse versus persuadet, quod sequitur: ^Me^ 
mini atque adeo longum est easpectare dum eaeat^ 
Si enim acta sunt ista omnia in publico, quo modo (illud add, 
Ritsch.) dici potest^ maaime cum sequatur: ,ne exspectetiSy 
dum exeant huc: intus despondebitur^ intus tran- 
sigetur^ si quid est q.uod restat,'' Ergo cum legerimus 
primum ^Tuus nunc Chremes^ facturum quae voles 
scio esse omnia^ contintu) debemus subiungere: ,[Memini] 
atque adeo longum illum exspectare^ dum huc exeat.' 
Ita enim integritas fiet sensus sublatis versibus^ qui intus geata 
retiriebant [continebant Grauertus\9i Ex his Eugraphii verbis 
Grauertus'*) sibi visus est hoc posse colligere, invenisse Eugra- 
phium alterius exitus versus post vocabula ^age me in tuis 
secundis respice me^ i. e. post v. 11. Sed vanam esse hanc 
conclusionem demonstravit Bitscbelius, qui ex postremis Eugra- 
phii verbis luculentissime contendit apparere, illos versus collo- 
catos fuisse inter 12 et 13 versus: quo solo loco recte eos 
continuari si minus proximis at certe antecedentibus dicit'^); 
ipse autem probata sententia Grauerti, qui istos versus post 
V. 12 insertos et omissos fuisse reliquos quinque Bembini 
versus putat, ita rem instruit, ut non solum verba (v. 13) 
^longumst iUum me exspectare^ usque ad finem deleat, sed 
etiam ab eo versu , qui est , Te exspectabam e. q. «/ novam 
ordiatur scaenam. Quam ob rem aliquid adiectum oportere 
putat post Gharini et Pampliili verba ^Facturum quae voles 
— atque adeo\ quo superior scaena terminaretur ; itaque addi- 
tis quae excidisse putat scribendum coniecit: 
v. 12. Tuus est nunc Chremes: facturum quae voles scio esse omnia* 



si) 1. 1. p. 198 sq. ») Parerg. p. 690 sqq. 



16 

V.13. Pa, Memini atque adeo \ ut volui commodum huc sernx exit fora^: 
14. Secede illuc aliquantiaper^ Dave sequere me hac. Dav, aequor. 

Act, V. scaen. 7. 
1. Te easpectabam . . . . e. q. s. 

atque ut haec quoque scaena recte tenninaretur, post v. 21 
^Uxorem — spondeo^ addi vult: 

Agatur intus si quid restet. w. Plaudite. 
Quas Ritschelii coniecturas, quamquam summa cum sagacitate 
excogitatae sunt, tamen longe recedere a codicum scriptura 
nemo negabit. Ac certe alius alios versus excogitare eodem- 
que iure defendere potest, si modo cum huius scaenae sen- 
tentiis et Terentiana dictione congruant; quamquam omnes 
recentiores editores, qui alterum praebent exitum, hanc Rit- 
schelii emendationem secuti sunt. 



V. 

Quae fuerint alterius exitus fortunae 
vicissitudines in codicibus. 

Ex eo ordine, quo Donatus et Eugraphius versus in suis 
exemplaribus interpositos reppererunt atque nos in codicibus 
in fabula extrema insertos legimus, colligere nobis posse vide- 
mur: primum: iam Donatum et Eugraphium versus non in 
margine alicuius libri sed in textu ipso iis, quos diximus, locis 
scriptos repperisse ; deinde : in eorum codicibus verba non eodem 
modo scripta fuisse, quo in nostris: nam verba ^tu Dave — eo' 
(i. e. V. V. 14 et 15.) si in uno alterove omissa invenissent, hi 
commentatores maximeque Donatus, subtiUs ille Terentii inter- 

pres, ^cuius notationibus nihil aptius unquam dictum est in 
poetam aut ingeniosius^^)* sine dubio adnotavissent ; tum: nuUo 
unquam tempore, quantum scimus, codicem fuisse, in quo hic 
alter exitus, omisso illo breviore qui in Bembino est, solus 



ss) cf. L. Schopen : de Terentio et Donato eius interprete. Bonnae 
1821. p. 47. cf. Umpf. p. XXX VIII. 



17 



satis bona verborum sententia cum versibus antecedentibus 
coniunctus exhiberetur ea fere ratione, qua Ritschelius usus 
eum emendavit atque restituere sibi visus est. Nam si co- 
dices nostri pari modo mixtum eum cum priore exhibent, 
omnes ad unum fontem referendi sunt, in quo uterque scrip- 
tus erat exitus; atque id iam antiquissimis temporibus ita se 
habuisse demonstratur Donati verbis; neque enim adnotat, 
quosdam codices brevioris loco alium habere exitum, sed ver- 
sus illos post V. 14 esse intercalatos, non Terentii^*). Versus 
autem si iam Donati temporibus i. e. medio IV. p. Chr. scae- 
culo in ipso quorundam codicum textu erant scripti, anti- 
quiores esse nemo negabit. 

Quibus omnibus ex causis apparere puto, iam aliquanto 
ante Donatum fuisse aliquem codicem, cuius margini adscrip- 
tus erat alter ille exitus ac secunda quidem, ut videtur, non 
librarii primi manu; fortasse etiam nota addita erat: ,wow 
Terentii'. Ex hoc codice manarunt illi Donati Eugraphiique 
libri ita, ut quae in archetypi margine erant in textum ipsum 
reciperentur, ab alio post v. 14 — (quo ii libri, quibus Donatus 
usus est, referendi sunt), ab alio post v. 12 (quo Eugraphii 
codices sunt referendi), cum librarii ex illa nota istos versus ad 
fabulam ipsam non pertinere neque ullius pretii esse rati, quo 
loco nova illa scaena inserenda esset non curarent, sed exscri- 
berent illam ea tantum de causa, quod in codice quodam 
scriptam eam invenerunt; quam causam scriptor Ambrosiani 
/4, e expressam protulit: y^Ego vero kic transcribendam duxi^ 

quia in vetustissimo codice acripta erat quae an fuerit 

Terentii viderunt (sic!) alii,<i Atque simile aliquid voluisse 
videntur scriptores librorum d et y^ cum duos illos versiculos, 
quos supra commemoravimus, adderent, qui etsi non plane 
intellegitur quid sibi velint, tamen id valere videntur, ut ficta 
illa scaena esse dicatur. 

Atque talis Donati codex videtur fuisse librorum a et ^ 
archetypum, U (cf. stemma p. 19), cuius librarius doctior utrum- 

^) In DuUo libro umquam fuisse solum longiorem exitum iam ea re 

probatur, quod nemo neque commentatorum neque librariorum hos ver- 

sus alterum quendam exitum habuit sed scaenam additam, qua fabula 

aageretar. 

2 



18 



que exitum coniungere conatus et partem versus 14 et totum 
V. 15 [tu Dave — eo\ deleret, quos versus locum habere non 
posse intellexit, quia Davum, si fabula nondum finiretur, facere 
quae iussus erat, oportebat i. e. abire. Itaque cam postea 
in scaena adesset, verba illa delenda censuit. 

Eugraphii codex videtur interiisse; neque enim ullum li- 
brum ex eo manasse cognitum habemus, in quo exitus eo loco 
insertus fuerit, quo in iilo codice legebatur. 

Codices x^ ^, e prodierunt ex uno eodemque archetypo, 
quod littera V notamus, cuius scriptor cum codicem CalUo- 
pianae recensionis describeret et cum libro aliquo in modum 
manuscriptorum a et ^ facto compararet, priore exitu Callio- 
pianae recensionis neglecto ipse quoque delevit v. 15 et partem 
V. 14 et subscripsit: fialliopius recensui': deinde transcripsit 
in suum ex iilo codice novam scaenam. 

Ex hoc archetypo V manaverunt postea duo apographa 
Wi et W2. In libro Wi additi erant duo illi hexametri (dul- 
cia 6. q. 8.) aut scriptoris manu aut manu secunda : ad hunc 
librum referendi sunt codd. ^ et 8. 

Scriptori codicis e piures praesto fuisse Terentianos libros 
ex iis, quae ipse adnotat, apparet; neque in ullo alio testatur 
libro se invenisse iilam scaenam nisi in vetustissimo quodam 
codice, in quo post perfectum opus ^superaddita^ fuisset, 
quod vidit, cum libros suos cum illo ,«w catenis^ compararet, 
qui ipse fluxisse videtur ex Wa, in quo illi hexametri non 
scripti erant: nam si scriptor codicis e eos ibi vidisset, sine 
dubio eqs in suum exemplar transcripsisset, quoniam iis dubi- 
tatio eius confirmata esset. Ex hoc codice Wa ^scaenam 
superadditam post perfectum opv^^ i. e. post verba ^Callio' 
pius recensui^ (cf. codicem V), quam in suis libris C. R. omis- 
sam vidit, exscripsit, non alterum quendam exitum sed scae- 
nam additam eam esse ratus^^). Interlocutores per scaenam, 
qui hoc tantum in codice e scripti sunt, ipse fortasse addidit, 
utpote qui paullo scrupulosior ceteris librariis videatur fuisse, 
quod apparet ex adnotationibus eius ad v. 9: ^credo adauc- 



3S) cf. adnot. 34. 



19 



tam!' et ad V. 11: ^credo gaudeo^ et ea re, quod dubitavit, 
num Terentii esset exitus, quod aliis diiudicandum se relin- 
quere dicit. 

Tres igitur aetatis gradus decurrisse videmus hunc exitum : 
primum margini alicuius Ubri adscriptus est, 
deinde ab alio librario in textum receptus (sicut in 

Donati Eugraphiique codicibus) 
tum omissis v. 15 et parte v. 14 quodammodo emen- 
datus et cum priore coniunctus est. 
Hoc modo versus alterius exitus in eum quem nunc prae- 
bent ordinem redacti sunt: 

Liceat autem onmes quinque codices, de quibus egi- 
mus, hoc stemmate complecti: 



^JlMfrtMAAiA^ 



Cr«l.Uit.llec 





«?M.iM4.|a.y.l*. 









/ Tuitcr.CjM.iHc. 

adUr i/^JJLS . 




2* 



20 

Si quis credit hos duos exitus per inscitos librarios vel 
aliquem virum doctum — scilicet multo ante Donatum — 
factos esse ex uno illo exitu quo poeta fabulam finierit atque 
a nobis posse inter se ita conciliari, ut ille solus restituatur: 
tenendum est, indole versuum utriusque exitus id impediri; 
nam cum sententiae horum versuum sint diversae et plane 
contrariae, (quod infra demonstrabitur) alterum exitum alteri 
refragari nec posse stare hunc nisi sublato illo nemo non in- 
telleget. 

Haec autem omnia, quae de codicibus diximus, esse con- 
iecturas , quae certo firmari non possunt argumento , non ig- 
noramus; sed satis superque habemus, si nobis contigit, ut 
unum alterumve probabile reddiderimus. Vix enim quisquam 
in hoc genere de suo iudicio talia proferet, quae omnibus 
probentur. 

VL 
Alter exitus sitne Terentii nec ne. 

Ex his omnibus quae adhuc de codicum ratione exposui- 
mus necessario movetur dubitatio, num alter exitus Terentii 
sit ; quae dubitatio multis argumentis ex fabula ipsa ductis con- 
firmatur. Neque enim id agitur, ut exitus audacissimis et ar- 
tificiosissimis coniecturis emendetur, sed ut inquiramus, utrum 
sententiae cum argumento fabulae ita congruant, ut scaena 
illa e poetae ipsius manibus prodiisse putanda sit nec ne et, 
si a Terentio versus abiudicandi sunt, cuinam et cui tempori 
tribuendi sint. 

Donatum igitur et Eugraphium illos versus a Terentio 
abiudicavisse iam supra vidimus ; praeter locos supra scriptos 
cf. etiam quae adnotat Don. ad V, 6, 13, 14, 17., qui ob eam 
causam nihil in eos commentatus sed solum alterum breviorem 
exitum interpretatus est; quod eo magis memorabile videtur, 
quoniam hi versus eius temporibus multo minoribus mendis 
et vitiis scripta fuerunt. Guyetus versus suppositicios et 
Terentio plane indignos iudicat ; idem censuerunt Westerhovius, 



21 

Zeunius, Bothius, cum Grauertus^^) adeo de fraude Guyeti 

cogitaret atque ab eo ipso factos esse putaret; certe nuUo 

iure, nam inventis quinque codicibus antiquos eos esse demon- 

stratur. Ceterum ipse reicit hanc sententiam et Terentii eos 

esse negans, quia ab eius arte et elegantia recedant, factos 

eos putat a docto quodam homine, qui Andriae finem muta- 

verit; cuiusmodi res iam antiquissimis temporibus persaepe 

factas esse ait, et iisdem temporibus etiam Plauti Poenuli et 

Mercatoris scaenas spurias tribui Niebuhrium^^) voluisse dicit. 

Ritschelius*®) vero: ^quicunque idoneum usum comicorum 

habeat^ eum posse negat vel tantHlum dubitare^ quin in bono 

et antiquo poeta versemur*, ut enim nihil sit in istis verstbus^ 

quod Terentio Plautove non sit dignum^ ita ne uno quidein 

exemplo ostendi posse^ tales unquam versus a posterioris aeta- 

tis homine factos esse^ Verum tamen ab hac versuum ad- 

miratione dissentio: Nam primum mea quidem sententia nimis 

audacter in verbis, e quibus nonnulla omni sensu carent, iudi- 

cat nihil inesse, quod a Terentio sit alienum ; deinde etsi recte 

dicit^®), qua arte quave inertia facti sint versus, aestimare 

non prius licere, quam mendis, quibus laborent, probabili ra- 

tione liberati et in eam integritatem restituti sint, qua e ma- 

nibus poetae prodiisse eos credibile sit, tamen cum eius emen- 

dandi ratione consentire non possum, quia nimis multa, quo- 

rum ne vestigium quidem patet, addidit; tum hoc Ritschelii 

iudicium cadit in sola v.erba non in universas sententias. 

PauUo post*^) retractatae et integrae scaenae accessione auc- 

tam fabulam exemplo probari posse dicit, et deinde: ^utrum- 

que exitum esse Terentii; utrum vero fabulae exitum priorem 

fecerit^ utrum reprobato altero postea adiecerit^ illud haud 

facile diiudicari posse; nam utramque opinionem profecto haud 

spemendis argumentis ita exomari posse, ut quid potissimum 

sequare incertus haereas,^ Attamen ipse postremo nonnullis 

exitus alterius sententiis pravis commotus non de duplici opera 

unius poetae, sed de duobus poetis cogitandum sibi persuasit. 



^) 1. 1. p. 203. «') Opusc. hiator. p. 177. 8») Parerg. p. 694 sqq. 
«») 1. 1. p. 687. 40) ibid. p. 600 sq. 



22 



Itaque cum saepe repetitae sint Terentii fabulae etiam mortuo 
poeta, factum esse autumat, ut per eiusmodi occasionem opera 
^alius poetae sed haud multo poaterioris^ resecto pristino fa- 
bulae exitu haec scaena adiceretur, qua etiam Charinus uxorem 
ducat speratam. Hanc Eitschelii sententiam nuper Dziatzko 
secutus est*^), postea vero mutavit**). 

S ed cum Ritschelius negaret, versus Terentio esse indig- 
nos, ipse autem eos alii poetae tribueret, Wagnerus**) audacter 
asseverare ausus est, eos ex ipsa Terentii manu prodiisse, 
cum fabulam iterum egisset, recteque de hoc exitu G. Her- 
mannum**) iudicasse, quamquam ne is quidem Terentio utique 
eum vindicare ausus esset Atque — praeeuntibus Tanaquil 
Fabro**) et Dacieria*^) et Westerhovio^^) et Osanno*®) et 
Gepperto *®) — contendit, prologum qui nunc exstet, una cum 
isto altero exitu ad hanc alteram actionem a poeta ipso esse 
compositum*^); quam Andriae retractationem post Hecyram 
primum exactam, fortasse a. a. u. 590/164^^) factam voluit. 
Quamquam autem nuper eam sententiam abiecit Wagnerus**), 



41) in Mus. Rhen. XXI. p. 65. cf. Feckeis. ann. 1876. vol. 113. 
p. 235 adn. 1. ^) Fleck. ann. vol. 113. ^) 1. in dissert. ,de 

Terentii Andriae prologo' in libro miscell. ed. a societ. phil. Bonn. 1864. 
p. 72sqq. 2. in Fleckeis. ann. 1865. vol. XGI. p. 288. 3. in edit. Ter. 
fab. Gantabr. 1869. p. 13/14 et adn. 1 et p. 333, ubi minus quidem ac- 
curate hanc sententiam pronuntiat; p. 309 dubitat, num Terentii sit hic 
exitus: »Bu/ suhject to ihe hlame of fhariplaiio* as ihese eonjecturea are, 
it i» €U aU events ceriain that this aeeond termination of the play is of 
great antiquity.it 4. in edit. Heautont. Berol. 1872. p. 10. adn. 5. 
5. Literar. Zentralblatt. 1876. p. 1167. ^) in Ritsch. Parerg. epim. 
p. 604. 45) iB edit. Ter. fab. 1671. ^) in Ter. edit. lat. et fraoc. 
gall. Amstel. 1724. I. p. 12. ^?) in edit. eius a G. Stallbaumio 

facta Lips. 1831. sqq. I. p. 9. ^») Anall. crit. p. 144. ^^) In 

Jahnii ann. suppl. vol. XYIU. p. 579. ^c) Quod quamquam non 

accurate didt, tamen ez iis, quae afiert, satis dilucide apparet, eum arbi- 
trari : priorem exitum pertinere ad primam actionem, quae facta sit sine 
prologo; alterum ad alteram, quae facta sit cum prologo qui exstat. 
Sed cum his velim conferas, quae in editione Ter. fabul. Gantabrigiensi 
p. 309 afiert, de quibus vide infra adnot. 73. p. 27. ^i) Qeppertus : 

a. u. 587/167. ^S) Bursiani ann. a, 1874/75 (ed. 1877) p. 804 et 

p.808. 



23 



tamen disceptanda mihi est, propterea quod nonnuUi viri docti 
velut Spengelius**), alii") etiamnunc eam sequuntur. 

Ac primum quidem Wagnerus idem affert argumentum, 
quod Ritschelius: in altero Andriae exitu nihil esse"), quod 
a Terentii arte et elegantia recedat; qua re in huhc quoque 
cadunt, quae supra de Ritschelio diximus. 

Deinde autem cum Wagnerus ad hanc sententiam ab alia 
quadam quaestione profectus adductus sit, videamus, quid de 
illa iudicandum sit. Wagnerus enim dum probare conatur, 
prologum Andriae, qui nunc exstat repetitae actioni tribuen- 
dum**) esse, demonstrare studuit, Terentium primum fabulas 
sine prologis scripsisse, prologos autem tum demum fecisse, 
cum, Andria et Hecyra iam actis, ut a ^malevolo vetere poeta^ 
se defenderet cogeretur. 

Duo autem potissimum argumenta eius sententiae attulit: 
primum quod prol. v. 5 poeta diceret: ^Nam in pro- 
logis scribendis operavn abutitur'' quae verba ad 
primam aliquam poetae fabulam pertinere non 
possent; 
deinde diiudicari non posse, unde tandem Terentii ad- 
versarius tam accuratam fabulae notitiam sibi com- 
parasset, nisi iam acta esset Andria*^. 



AS) ,Die Compontum der Andria' m ann. Academ. Monac. 1873 p. 620/21 
et in edit. Andr. 1876. p. VI, adn. p. X, p. V; p. 9 adnot. ad v. v. prol. 
26-27. **) cf. Klotz. Andr. p. XI. p. 13. vide adn. 66. **) in 

edit. Gantabr. p. 309 : »/if< metre , prosody and language are sueh aa not 
to preclude the preaumption that Terenee himeelf is the autor of this «cene.c 
5«) cf. libr. misc. et Fleckeis. ann. 1866. vol. XGI p. 288 adn. — Meissne- 
ms (in edit. Andr. p. 22) qoamquam prolognm ad alteram actionem a 
Terentio ipso factam scriptum vult, tamen alterum ezitum non Terentii 
quidem esse censet, sed tamen antiquissimum, quia iam Donato notus 
fuerit. Sed vir doctus non ita magnam diligentiam ad hanc quaestionem 
yidetnr adbibnisse, cum quae p. 110 ad v. 980. adnotat, buic sententiae 
repngnent: ». . . mit Reeht nahm der Diehter diese Kiirzung vor . . .c 
Idem sentiunt de prologo Tb. Hasperus (in diss. de duplici Poennli exitu 
p. 23) et R. Klotsius in ed. Andr. p. XI. p. 7. adn. 18 (ubi id non ez 
V. 6, sed ez 27 v. prol. efQdt) p. 190/91. adn. ad. V, 6, 16/16. »?) in 
libr. misc p. 76. 



24 



Ac de plurali numero ^prologis'' iam dudum Th. Benfeius*®) 
recte contra Westerhovium disputavit, cum diceret, non posse 
colligi ex illo numero pluraii, iam ante Andriam plures pro- 
logos atque etiam fabulas scripsisse Terentium, sed plurativum 
numerum de rebus molestis atque ingratis in usu esse, quam- 
quam de una re ageretur^^). Similiter nos quoque, si quid 
nobis molestum est, dicere solemus ^mtt solchen Dingen muss 
man seine Zeit verschwenden^ etiamsi de una re cogitamus. 
Ceterum hunc dicendi morem non inusitatum fuisse demon- 
stratur exemplis ex ipsa Andria petitis: v. 891 et v. 910 sqq. 

lam illud est notandum Wagnerum ipsum secum pugnare, 
cum verba prol. v. 5 ad prologos iam antea scriptos pertinere 
dicat, ex quattuor autem versibus in fine prologi id effici putet: 
tum demum Terentium ad scribendos prologos esse aggressum, 
cum Andriam post Hecyrae primam actionem iterum ageret. 
Praeterea animadvertendum est, nihil in prologo interesse 
inter praeteritum quoddam et praesens tempus, quod voluit 
Wagnerus [p. 77 : ^quod nuper fecutis^]^ sed poetam petere, 
ut spectatores ex hac fabula de eis, quas facturus sit, fabulis 
coniecturam faciant et ad hoc iudicium aut favorem aut ini- 
quitatem dirigant^^). Quae sine dubio poeta petere non potuit, 
si Andria actione iam nota fuisset; immo vero tum ad eum 
provocare debebat plausum, quo iam in prima actione fabulam 
essent prosecuti. At Andria quoque cum primum agebatur, 
sicutHecyra, exacta est^^)!: hanc causam levissimam esse fa- 
cile probatur ; neque enim credi potest, poetam post Andriam 
et Hecyram exactas iterum potius Andriam in scaenam pro- 
duxisse, quam ut novam doceret, qua spectatorum animos sibi 
conciliaret. Praeterea nullo pacto fieri potuit, quin poeta illud 
in prologo indicaret^^). Accedit quod Phormionis prol. v. 31 sq. 



^B) in praef. transl. german. &d) Similiter Elotzius 1. 1. p. 18. 

adD. ad. prol. v. 5. cf. Dziatzko: de prol. Plaut. et Ter. quaest. select 
Bonn 1863. p. 2. adu. H. Paeckelmann: de ordine Ter. fab. potissim. 
prol. adhib. Hal. 1875. p. 12. ^) cf. Dziatzko in Mus. Rhen. XX. vol. 
p. 579/80. cf. vol. XXI. p. 65. 0. Brugmann in diiudic. Speng. Andr. 
ed. in Fleckeis. ann. vol 113. (a. 1876) p. 417. Paeckelmann. 1. 1. p. 17. 
61) Elotz. 1. 1. p. 7. adn. 18. p. 13. ^^) Dziatzko. quaest. sel. p. 2 adn. 



25 



unius fabulae exactae (Hecyrae) mentio fit. Ac ne illud 
quidem tam leve est, quam Wagnero videbatur: quod neque 
apud Suetonium neque apud Donatum neque in didascaliis 
quicquam invenitur de duplici illa Andriae actione*'). 

Atque haec quidem de priore Wagneri argumento ; restat, 
ut de altero disputemus. 

Dixerat Wagnerus adversarium Terentii non potuisse tam 
accuratam fabulae notitiam sibi parare, nisi iam acta esset 
Andria. Quod iam a Dziatzkone^) refutatum est, qui quo 
pacto illi ipsi (sc. adversarii, qui sunt Luscius Lanuvinug 
eiusque amici) Andriam cognoverint, varie posse putat expli- 
cari; de domino gregis posse cogitari aut de actoribus aut 
de Terentii familiaribus, per quos innotuerit fabula iam ante- 
quam ageretur. Adde etiam quod eo genere actionis, quod in 
Eunuchi prologo (v. 20 sq.) commemoratur*^), Luscius notitiam 
fabulae sibi parare potuit; nam talis actio non tam magistra- 
tuum causa, ut voluit Wagnerus, quam actorum causa fiebat®^). 
Praeterea e v. 3 prol. Adelph. evidentissime apparet adversa- 
rios ante actionem fabulae notitiam habere potuisse. Itaquc 
Lanuvinus faciilime et eam notitiam sibi parare et Terentio 
maximo impedimento esse potuit, cum eum per totam urbem 
rumoribus differret^^. Si quis tamen putat^) fabulam in ipsa 
scaena agendam fuisse, ut Luscius Terentium vexare et laces- 
sere*^) posset, non eo modo, qui in Eunuchi prologo narratur, 
sed ab ipsa scaena in prologo cuiusdam fabulae, quam ipse 
agebat, huic respondeatur, rem ita se habere potuisse, ut Lus- 
cius Andria eo quem diximus modo cognita, ante eius actio- 
nem in prologo quodam spectatores admoneret, ut ab novo 
caverent poeta, qui brevi ^contaminatam fabulam'' esset adhi- 
biturus. Quae cum ita sint, apparet, ex prologo nihil colligi 
posse . de altera Andriae actione a poeta ipso facta'^). Sed 



63) cf. etiam Ritsch. opusc. III. p 233: ,. . . nec enim vel de priore 
aliqua aciione recte cogitatur^\ 64) quaest. sel. de prol. p. 2. in Mus. 

Rhen. XX. p. 679. «5) Pfickelmann. 1. 1. p. 13. ««) cf. Ritsch. 

Parerg. p. 328 et Ribbeck ,Di€ rdmische Tragddie'. Lips. 1875. p. 669. 
67) cf. Heantont prol. v. 16sqq. 68) Velut Spengel Andr. ed. p. X. 

69) Phorm. prol. 13. 70) Dziatzko in Phorm. ed. p. 10 adn. 2 putat 



26 



etiamsi constaret Terentium ipsum bis egisse Andriam prolo- 
gumque, qui nobis traditus est, ad alteram pertinere actionem, 
tamen minime inde sequeretur, alterum quoque exitum a Te- 
rentio scriptum esse"). 

Atque haec quidem hactenus; transeamus iam ad alia, 
quae Spengehus ut exitum Terentii esse demonstret, affert'^). 
Summa eius argumentationis haec est: 

Hos versus alterius exitus diu tanquam ^appendicem spu- 
riam^ recentiori alicui scriptori tributos esse; sed, qui notitiam 
comicorum habeat, eum non posse facere, quin eos germanos 
Terentii versus esse credat. Atque Terentium cum primum 
Andriam in scaenam produceret, exitum illum longiorem scrip- 
tum habuisse, quia putaret, etiam Charino — cuius partes 
poetam suo iudicio, non ex Menandri Perinthia addidisse cen- 
set ^ in scaena uxorem desponderi debere; sed prima actione 
doctum, spectatoribus valde displicere fabulam ita conclusam, 
exitum sibi esse resecandum putasse Terentium. Itaque cum 
iterum ageretur fabula, poetam eam in lucem protulisse cum 
breviore illo exitu et prologo, qui exstet, quod demonstretur 
V. 5. prol. Quam ratiocinationem firmari putat ea re, quod 
scaena illa omnino non eo modo tradita sit, ut antecedentibus 
versibus continuari possit; neque enim intellegi posse, qui 
factum sit ut, si quis exitum mutare et propagare vellet, non 
ita mutaret, ut verba uno tenore continuarentur. Atque huic 
Andriae condicioni simillimam esse Plautinam Poenulum, cuius 
exitus item duabus exstet recensionibus, quarum recentiori 
prior ut appendix in codicibus addita sit. 

Percurramus ordinem argumentorum. 

Primum quod versusTerentianos censuit, repetenda sunt, 



etiam hoc fieri potuisse, ut Terentio prologus Andriae iam scriptus, in 
quo argumentum fabulae narraverat veluti Plautus, Naevius, Ennius, alii, 
non publicandus sed novus esset scribendus, quo se defender^t ab adver- 
sariorum offensionibus , quas paullo ante Andriae actionem promulgave- 
rant. ?!) Dziatzko. Fleck. ann. vol. 113. p. 235. Th Hasper. I. 1. 

p. 23. Paeckelm. 1. 1. p. 22. '^^) in ann. Academ. Monac. 1873. cl. 

phil. et hist. p. 620/21. sed cf. cum his quae minus accarate et nimis 
caute de ezitu dicit in Andr. ed. p. 148. 



27 



quae supra de Bitschelio diximus. Deinde iam satis superque 
refutatum esse putamus, quod ei summum gravissimumque ar- 
gumentum est: prologum alteri a poeta ipso factae actioni esse 
tribuendum. Qua re corruit etiam illud quod Spengelius conie- 
cit : Terentium ad alteram illam actionem breviorem [longiorem : 
Wagnerus^')] fecisse exitum; quamquam nemo negabit longiores 
fabularuta partes etiam priores esse solere neque facile fieri, 
ut a poeta fabula iterum agenda augeatur potius quam mi- 
nuatur. 

Tum quod Plautinae Poenuli exemplo utitur, cuius gemi- 
nus exstat exitus, nemo crediderit illo exemplo demonstrari, 
utrumque Andriae exitum esse Terentii; praeterea pro certo 
sumpsit, quod demonstrandum erat: alterum exitum esse Plauti; 
immo Plauti non est, quod egregie Th. Hasper. demonstravit'*). 

Denique quamquam Spengelio concedo, propter codicum 
rationes parum probabile esse, illos versus ab aliquo viro docto 
esse factos'*), tamen illa re Terentii eos esse confirmari nego; 
neque vero mihi persuadere possum, ut eos ita traditos esse 
arbitrer, ut a Terentio, cum fabulam iterum agere vellet, in 
resecando fabulae fine abiecti essent. Nam si ita res se ha- 
beret, primum duo exitus unum eundemque fabulae extremae 
versum excipere deberent: versus autem aliquos, qui alterum 
exitum cum fabula recte coniungerent, per inscitos librarios 
omissos esse credi nequit. Deinde vero, id quod summi mo- 
menti est, nullo pacto intellegi potest, qui factum sit, ut ver- 
sus in quinque solis libris iisque deterioribus scriberentur in 
reliquis omitterentur; nam ii, qui septimo a. u. saeculo Teren- 
tianas fabulas coUegerunt, sine dubio sicut Hecyrae prologos'*) 

7S) cf. supra p. 22 sq. 1d edit. autem Gantabrig. p. 309 eadem Wag- 
neri est sententia, quae Spengelii, et sequitur ibi G. Hermannum in Rit- 
scbeHi Parerg. epim. p. 604. 74) ]. i. cf. etiam C. M. Francken ,de 

Poenuli compositione*. Mnemosyne. 1876. vol. IV. p. 146—175 et G. Goetz. 
in act. Lips. 1876. vol. Vl. p. 253. 267. 326. ?») cf. infra p. 35. 

7«) Etiamsi H. Schindlerum (obss. crit. et hist. in Ter. Hal. 1881, p. 39— 
53) secutus putaveris: Hecyrae prologos ab Ambivio Turpione Terentii 
fabularum actore esse conscriptos Hecyramque ab eo (alterum et tertium) 
in scaenam editam cum his prologis, cum Terentius iam in Graecia esset, 
tamen minime mirum est, hos prologos in omnes codices receptos esse, 
qiiia ipsa Terentii aetate ferebantur — si modo ita res se habet. 



28 



exitum quoque alterum in recensionem suam recepissent, si 
eum cognovissent, praesertim cum etiam diversas eiusdem loci 
lectiones potius in recensionem reciperent, quam ut quaestione 
instituta alteram poetae vindicarent, alteram ab eo abiudicarent 
et omitterent^^). 

Sed iam nimis diu in virorum doctorum argumentis refu- 
tandis versati sumus; explicemus igitur, quibus argumentis 
freti nos alterum exitum a Terentio abiudicemus: Sed in ea 
quaestione non verba rimanda, sed argumentum perscrutan- 
dum esse puto. 

Plurimum autem in hac re valet ut videamus: quomodo 
Chailni partibus usus sit Terentius. 

Charini igitur partes Terentium ex Menandri Perinthia 
sumpsisse^®) iam nemo negat nisi Spengelius'^) et Meissnerus®^), 
qui Benfeium ®^) et Grauertum ^^) secuti poetam eas proprio ut 
aiunt Marte addidisse volunt^^^, neque certa attulerunt argu- 
menta, quibus eam sententiam confirmarent. 

Hanc Perinthiam ante Andriam a Menandro esse factam 
Dziatzkonem^) secutus puto: Benfeius, Ihnius, Teuffelius, Brau- 
nius aUi breviorem et simpliciorem pressioremque fabulae con- 
ceptionem i. e. Andriam ante pleniorem et uberiorem i. e. Pe- 
rinthiam factam esse putant. Sed ex hoc ipso, quod Teren- 



") cf. Goetz. I. 1. p. 276. 78) ihne: Quaest. Terent. Bonnae 

1843. p. 6—15. Eoenighofif: de ratione, quam Ter. in fabal. Graec. la- 
tine convertendis secatus est. I Goloniae a. 1843 p. 73. Braunius quaest. 
Terent. Jen. 1877. p 19 sq. Dziatzko in Mus. Rhen. vol. XXXI. p. 2498qq. 
R. Elotz. in edit. Andi. p. 72 adn. et p. 13. Teuffel: ^Studien zu den 
rdmisch. Eomikern^ in Mus. Rhen vol. VIII (1863) p 41. W. Wagner, 
in edit..Cantabr. p. XIX. XX. et adn. 1—3. ^^) in Andr. ed. p. XII 

et in annal. Acad. Monac. 1873. p. 602. ^) in Andr. ed. p. 21. 

»») 1. 1. p. 19sqq. 82) 1. 1. p. 173-197. ^) C. M. Francken: 

in Mnemosyne nov. Ser. voL lY. a. 1876 p. 148 sq. hanc Ihnii ceterorum- 
que sententiam nihil censet esse nisi coniecturam eamque non probabilem; 
ipse autem et in Menandri Andria et in Perinthia Charini et Byrriae 
partes fuisse putat. ^) 1. 1. p. 252. cf. Wagner in edit. Cant. p. XX. 
adn. 1. Spengelius quoque nunc in hanc ivit sententiam, (Andr. ed. 
p. XI. adn. 1.); quod in ann. Akad. Mon. non putayerat. Meissnems 
1. 1. p. 20 non arbitratur alteram fabulam alterius retractationem esse. 



29 



tius Andriam, non Perinthiam convertit, videtur colligi posse 
in Andria fabulae dispositionem et expositionem meliorem fuisse 
quam in Perinthia, et apparet, Menandrum cum primum — 
in Perinthia — spectatores duobus in una fabula amoribus 
valde delectari putaret, postea actione doctum Charini partes 
in Andria omisisse ac simul ^orationem ac stUum'' mutasse. 
Terentius autem, quamquam Andriae operam dedit, tamen e 
Perinthia aliquid proficere se posse ratus Charini et Byrriae 
partes in suam Andriam convertit eo consilio, ut et actionem 
augeret et dispositionis argumentique simplicitatem pleniorem 
et uberiorem redderet, cum maiorem vim his partibus non 
tribueret; et similia saepius fecit, ut diverbium institueret, 
ubi poeta Graecus unam personam res factas sine ulla inter- 
missione narrantem induxerat^^) ; atque hac ipsa ratione de- 
monstratur, quanta arte Terentius fabulas suas fecerit. Neque 
tamen silentio possumus praeterire, Terentio in Andria non 
satis contigisse, ut e materia uberrima, quam Charini partes 
praebent, multa in suum usum converteret^^). His de causis 
Terentius Charini persona usus est; sed, ne idem, quod Me- 
nander in Perinthia, peccaret, ex eius partibus tantum ^quae 
convenere'- transtulit. Nam poetam in extrema fabula his par- 
tibus eandem vim quam Pamphili nec tribuisse nec tribuere 
potuisse luculentissime apparet ex eo modo, quo Charini per- 
sona in fabula adhibetur : Tantum II, 2 et IV, 1 eius persona 
alacrior et actio pauUo acrior videtur, et apta qua spectatores 
capiantur ; quamquam in his quoque scaenis Charinus nihil fere 
agit, nisi quod queritur et conclamat; quo magis autem actio 
ad finem properat, eo minus de Charino agi eiusque vix men- 
tionem fieri manifestum est. lam V, 5 et 6 Charinus inter- 
rumpit tantum eos, qui loquuntur, paucis; sub fabulae deni- 
qye finem pjBtit paucis a Pamphilo, ut se ipsum ,«/i secundis 
respiciaV nam Chremetem omnia, quaecunque petat, facturum 



«*) cf. DoDat. ad Andr. prol v. 10; I, 1, 1. Eun. II, 2, 23. 24. 
III, 4, 1. V, 8, 4. 86) cf. cum alios tum Ritschel. Opusc. II, 764. 

Spengel. 1. 1. p. 614 et in Andr. ed. p. XVIII. Dziatzko. 1. 1. p. 252. 
Eloin. Gesch. des Dramas II. 573-580. 



\ 



30 

esse. Pamphilus uno verbo ^Memim^ id se facturum dicit 
eumque monet, ut secum domum intret; Davum abire domum 
iubet. Ita omnes personae deinceps non sine certo consilio 
scaenam relinquunt, sicut in ceteris quoque fabulis fit. Ut 
vero Charinus in exitu fabulae omnino in scaenam redeat, 
sine dubio ea re eflfectum est, quod poeta antea eius partibus 
usus erat, atque hoc brevissima ratione instituendum esse nemo 
non intelleget. Nam Pamphili Glyceriique nuptiae spectatorum 
animos plane tenent; ac facile patiuntur qui spectant, si poeta 
tantum promittit^^) similem fortunam Charini et Philumenae, 
quorum nuptiae post scaenam futurae sint. 

Prior igitur exitus quamvis brevis tam est conscinnus, 
ut bene convenire inter exitum et reliquae fabulae argumen- 
tum ac dispositionem rectamque rationem inter has partes 
intercedere et cum arte poetae eum congruere appareat. 

At contra ille alter exitus verbosior neque argumento fa- 
bulae neque dispositioni convenit, sed vacillat claudicatque in 
sententiis; et re vera mirum videtur, quod nemo eorum, qui 
hunc exitum Terentio tribuerunt, oflfensiones huius exitus ele- 
vandas sibi putavit, quas et inesse iam Ritschelius dixerat et 
e sola verborum corruptela fluxisse nemo autumet. 

Consideremus iam singula, in quibus oflfendimus. 

Ac primum quidem non possumus non mirari, qua de 
causa tandem Chremes in scaenam redeat, quippe qui non 
habeat quod agat: nempe nuUa alia causa, nisi ut alter exitus 
agi possit. Neque vero id intellegimus, qui Pamphilus Chre- 
meti exeunti dicere possit ^te ewspectabam^ cum sine dubio ex- 
spectemus fere haec ^te expetebam^ vel ,«n tempore ipso mi 
advenis^ (ut V, 6, 10.) vel ^te convenire volui^ vel alia eiusmodi; 
nam domum intrantibus Pamphilo Charinoque Chremes domo 
egrediens subito obviam it.' Deinde plane inepta sunt haec 
Pamphili verba i^Operam dedi e. q, «.« cum adhuc ne mi- 



87) cf. Donat. ad V, 6: ^ln hoc actu mira arte ea quae restant de 
comoedia breviier explieaniur et designantur duorum eodorum binae nup- 
tiae.* cf. etiam Klotzii adnotationem ad Y, 6, 16 (in edit. p. 190/91); 
tamen alterum exitum i>oetae yindicat! (p. XI, p. 13.) 



31 

nimo quidem studio ac favore Philumenam et dharinum am- 
plexus sit^^). 

Tum illa nonne ab universae fabulae tenore et argumento 
vel nciaxime abhorrent, quae Chremes v. 5 dicit®^), ,now sibi 
novam esse istam condicionem^ et quae idem v. 18 testatur 
,«i etsi alienum a Charino tamen magni semper eum fecisse ' 
et quae Charinus v. 15 ^amice se esse antehac Chremeti habi- 
tum^ quorum omnium ne vestigium quidem in ipsa fabula 
cognoscas? Quid? quod ex fabula certo fere demonstrari potest 
Chremetem onmino nuUam notitiam habuisse Charini nedum 
amoris eius in Philumenam? Quid? versus 15 et 18 nonne 
esse facti videntur a quopiam, qui, cum alterum exitum scrip- 
turus Chremetem Charini ne notitiam quidem habere intelle- 
geret, hoc quod videbatur vitium emendare studuit et voca- 
bulis ^antehac*' et ^alienum^ significare voluit, antea eos ami- 
cos fuisse, postea autem nescio qua causa discordias ortas 
esse, quibus declararet cur notitia illorum in fabula neglege- 
retur atque adeo supervacanea esset? Sed huic non vidit repu- 
gnare v. 7 et 8 ^Non idcirco quod eum omnino adfinem 
mihi noUem.'' Mea quidem sententia poeta, si hunc exitum 
scribere voluit, facile paucis in fabula ipsa significare potuit, 
consuetudinem quandam inter eos fuisse, quam ut in fabula 
inesse negemus multis commovemur causis. Nam, ni ita esset, 
Charinus, cum 11, 1, 1 audisset Pamphili et Philumenae nup- 
tias futuras esse, haud dubie a Chremete certior factus esset, 
istas esse nihil nisi nugas Simonis. Neque (v. 8—10) Chremes 
verum dicit, se iam antea ei Philumenam daturum fuisse, nisi 
amicitiam, quae inter se et Simonem esset, Uberis tradi vo- 
luisset; neque antea copiam sibi datam esse. Nam iam dudum 
fuit ista copia data in illa altercatione, quae Chremeti cum 
Simone erat; cum enim dixisset, se Pamphilo filiam despon- 
dere nolle, debuit certe aut commemorare, se illam tunc Cha- 
rino daturum, aut id ipsum facere. Atque si haec onmia repu- 



^) cf. Rummler: quaest. Ter. Hal. p. 18. — Dziatzko. Rhen. Mus. 
XXXI, 247. 39) cf. Ritsch. Parerg. p. 602. Dziatzko. Fleck. aoD. 

YoL 113. p. 236. 



32 



tamus, iDepte dicere videtur Charinus, (v. 374) se saepe frustra 
conatum esse Chremetis amicos sibi conciliare. Haec quoque 
consideranda sunt: In Menandri Perinthia sine dubio Chremes 
novit Charinum^^) et cum eo alicubi in scaena convenit; quod 
cum Terentius neglegeret, sequitur eum in suam Andriam non 
convertisse Perinthiae exitum — cuius argumentum etsi non 
idem erat atque alterius exitus Andriae Terentianae, tamen 
huic fuisse simillimum apparet^^). — nam fugere eum non 
poterat, illum ad suam Andriam non convenire, quia in eo 
notitia illa, quam ipse neglexerat, descripta erat. Praeterea 
valde offendimus,* quod non fiunt, quae Davus Charinum facere 
iussit (v. 11)^^); neque enim Chremeti Charinus gratias agit, 
quod filiam sibi dare velit^^). Mirum etiam illud est, (quod 
iam Dziatzko affert) quod Chremes Glycerio (v. 951) decem 
talenta dotis, sex tantum Philumenae dat. Neque vero quis- 
quam neget, alienissimum esse a Charino adulescente Chre- 
metem senem appellare ^amicum^ quod neque comicorum usui 
et moribus neque necessitudini respondet, quae inter has per- 
sonas in fabula intercedit**). 

Haec fere sunt, in quibus offendimus neque pulchritudinis 
quodam sensu neque dictionis elocutionumque vitiis permoti. 
sed sententiarum discrepantiis. Nam in promptu est, illa menda 
ita comparata esse, ut neque ex corrupta codicum scriptura 
repeti possint neque Terentio tribui, qui cum in reliquis fa- 
bulae partibus tam egregie rem administraverit, minime putan- 
dus est tam misere lapsus esse in extrema fabula. 

Neque vero sententiae solum cum reliquae fabulae argu- 
mento pugnant, verum etiam elocutiones quaedam non aptae 
sunt Terentio ^puri sermonis amatori^ An putabimus Terentii 
arti accomodata esse, quae Chremes dicit Pamphilo ,. . . ami- 



90) cf. Braun. 1. 1 p. 20. »1) Ut vero scriptorem alterius exitus 
Perinthiam cognovisse eiusque exitnm exscripsisse putemus, quod vult 
Braunius (1. 1. p. 21.) nulla certa causa cogimur. ^*) Ritsch. I. l. 

p. 602. 93) In Donati Eugraphiique codicibus, in quibus v. 15 non 

deletus erat, sicut in nostris, simile aliquid notandum erat: neque enim 
Davus abit, quod ibi in v. 15 iussus erat. ^4) Dziatzko Fleck. ann. 113. 
p. 226. 



33 

citia nostra?'' Haec emm amicitiam significarent, quae esset 
inter ipsum et Pamphilum^^), cum cogitet de amicitia inter 
ipsum et Simonem, quod apparet ex verbis quae sequun- 
tur: ,a patribua nobis tradita^ et ^volui , . . tradi liberie''. 
Adde quod in v. 8/9 : ^eed amicitia nostra . . . eius non aliquam 
partem studui abductam tradi liberis'' constructio verborum 
plane inusitata est; nam exspectamus: ^amicitiam noatram 
non aliqua (i. e. nuUa) parte abducta studui tradi (vel potius 

tradere) liberis^ vel alia eiusmodi^^). Neque in versu 11 verba 
^copia acfortuna dedit^ nisi per Ceuj-fm intellegi possunt; neque 
enim dicitur ^copia c^o^' pro ^copiam do^ copiam facio^ vel copia 
datur^ copia est^^'^. Praeterea Dziatzko magnopere oflfendi 
nos dicit, quod in v. 21 verba illa ^uxorem spondeo' nec Teren- 
tii nec omnino comicorum usui conveniant, qua maxime sen- 
tentia fretus exitum non a Terentio, sed 11. p. Chr. saeculo 
scriptum esse autumat; nam Terentium evitare verbum ,spon- 
deo\ quia nimis sollemnis sit illa elocutio, et ceteros quoque 
comicos ea non uti nisi in fomula sponsionis, quae quidem 
hoc ioco non exstet. Equidem Spengelium^) secutus non 
video, cur forma ^apornleo'' aliena esse a Terentio dicatur, 
cum poeta, quod Dziatzko ipse aflfert, participio verbi spon- 
dendi saepius^^) utatur; itaque casui tribuendum est, quod 
forma ^apondeo^ nobis tradita non est sine illo sollenmi sensu. 
Quae cum ita sint, nos quidem tam incerto atque lubrico ar- 
gumento non tantum tribuimus ad quaestionem diiudicandam, 
quantum Dziatz^o. 

Multo denique plus oflfensionis iilud habet, quod cum 
fabulae Plautinae et Terentianae omnes septenariis trochaicis 
terminentur, solus hic alter exitus desinit in senarios iam- 
bicos^^). 

Ceterum quominus recte iudicetur de dictione elocutio- 
neque ac numeris maxime impeditur eo, quod verba, impri- 



9b) Dziatzko 1 1. »«) Wagner ed. Cantabr. p. 309/10. «^) Dziatzko 
1. L 98) in Bursian. ann. 1876. vol. 5. 6. p. 356. 99) Eun. v. 1036 
,scin aponsam mihi^ Phorm. v« 657 ,quae sponaast mihi*, ^^) Qaa ex 

sola causa Hasper. I. 1. p. 24 exitum Terentii esse negat. 

3 



34 



mis versuum 12—19 admodum corrupta sunt, ut dubitandum 
sit, num hae mendae auctori, quicunque fuit, tribui possint^®^). 
Ex dictione igitur nihil fere iudicari posse puto de poeta ho- 
rum versuum. Sed ex iis, quas supra attulimus, causis iam 
satis apparere arbitramur, alterum exitum non esse Terentii. 
Nec vero satis est indagasse hunc exitum esse spurium, 
illud etiam quaerendum est, cui vindicandus, quo pacto quoque 
tempore scriptus sit. 

VIL 
Cuinam exitus tribuendus sit. 

Quaerenti, qui factum sit, ut pro eo exitu, quem Teren- 
tius scripserat, alius substitueretur, non ita difficile est respon- 
dere. Is enim, qui eum fecit, aut ipse aegre tulit aut spec- 
tatores indignari putabat, quod Charino in Terentii exitu, ubi 
fere nullae eius partes sunt, Philumena a Pamphilo spreta non 
in scaena ipsa desponderetur; qua de causa et ut spectatorum 
plausus etiam magis exitaret, illam scaenam addendam sibi 
esse existimavit. 

Atque quominus hanc scaenam eadem interpolatione, quae 
in reliquis accidit, factam esse putemus, obstat: et quod maior 
quam illae est, et quod condicio huius scaenae prorsus diversa 
est; nam cum reliqua additamenta non alia de causa incul- 
carentur, nisi ut explerent quae aut re vera desunt fabulis 
aut videbantur saltem deesse, hac scaena adiecta apparet aliam 
fabulae partem necessario excludi. 

Neque hoc additamentum ad illud genus referri potest, 

quod VulgO ^dupUcin recensionis^ vel ^dittographiarum^ nomine 

comprehenditur et saepenumero in Plautinis fabulis inveni- 
tur*®^): nam hae dittographiae vel tautologiae, quae dicuntur, 
inde ortae sunt et in codicibus iisque omnibus traduntur, quod 
illi, qui primi fabulas Plautinas recensuerunt earumque ordinem 



lOi) Dziatzko 1. 1. Spengelius 1. 1. ^ lo») cf. G. Goetz ,dte Ditto- 
graphien im Plaviuttexte* Act. Lips. 1876. vol. 6. p. 234—326. 



35 



constituerunt, varias exemplarium suorum lectiones in recen- 
sionem suam receperunt non diiudicantes, quae genuina lectio 
esset: alter autem Andriae exitus, in quo genuina lectio non 
minuitur, id quod in Plautinis dittographiis factum est^'^), 
sed augetur, viris doctis, qui Terentianas fabulas recensuerunt, 
ignotus fuit; neque ab iis in codices receptus est. 

Neque vero de librario possumus cogitare: nam librario- 
rum interpolationes T^ludibxmda sedulitate subnatae ipaa ver- 
horum^ sententiarum^ numerorum pravitate noviciam originem 
produnt^^),9i 

Ac ne poetae quidem, vel grammatico vel alicui viro docto, 
qui sua sponte aut Menandri Perinthia usus^^*) addiderit eam 
in uno vel compluribus codicibus, haec scaena tribuenda est: 
is enim exitum ita scripsisset, ut cum fabulae argumento et 
dispositione congrueret, atque versus cum antecedentibus co- 
nexi uno tenore recitari possent fabulaque apto modo finiretur; 
tales autem versus, qui novum exitum cum fabula coniungerent 
et recte finirent, olim exstitisse et temporum iniquitate periisse 
credi nequit: nam primum nihilominus argumenti diversitas 
ac discrepantia remanet, deinde hoc iam antiquissimis tempo- 
ribus fieri debuerat, cum iam Donatus exitum iam talem no- 
verit, qualis nunc est; immo versus hanc formam ac speciem 
iam in archetypo videntur habuisse. 

Itaque si quaerimus, a quo versus scripti sint, neque 
Eitschelium — quocum facit G. Hermannus — sequimur, qui 
propter dictionem cogitat de y^poeta aliqao^ Terentio haud 
multo posteriore, qui eum fecerit, cum Andria denuo ageretur; 
neque Dziatzkonem, qui eadem de causa a ^viro aliquo docto 
11. p. Ckr. saec. « eum additum esse censet; neque Braunium, 
qui nescio quem perlecto Calliopii manuacripto IV. p. Chr. 
saec, . . . hunc easitum addidisse^ autumat, neque vero ipsum 
textum mutasse^ sed sua adscripsisse in margine^ vel quod 
idem esse, vir doctum vel grammaticum . . . Perintkiae 



108) ibid. p. 261. 2678qq. io4) Verba Ritschelii in praef. Merc. 

p. VII. 105) id quod Braanius (1. 1. p. 21) voluit; cf. supra p. 32 

et adn. 91. 



36 

exifum vidisse atque latine conversum addidissei^ sed — in 
eo tantum cum Ritschelio et Spengelio consentientes , quod 
putamus versus sine dubio in scaena esse pronuntiatos — 
exitum ex scaenico aliquo exemplari manasse et, cum 
Andria denuo ageretur, factum esse censemus ab histrione 
aliquo, qui non curabat, num ea quae fecit ad fabulae argu- 
mentum recte convenirent, sed id tantum in animo habebat, 
ut Philumena quoque in scaena desponderetur et fabula duabus 
nuptiis finiretur; deinde ut postea quoque, si iterum fabula 
ageretur, versus in scaena pronuntiarentur, eos in codicem, 
quo histriones uterentur, recepit. 

Histriones autem retractationum causa saepissime fabulae 
partes vel totas fabulas mutasse multis demonstratur exem- 
plis^^). Nam cum poetis mortuis Terentii et Plauti fabulae 
denuo agerentur, quaedam ab histrionibus addita vel mutata 
esse constat, quae deinde in scaenica exemplaria recepta sunt. 
Atque non solum ^ingulos locos temporibus suis non iam aptos 
sed etiam longiores partes mutavisse histriones imprimis demon- 
stratur fabulis Plautinis : velut Poenuli Plautinae alterum exi- 
tum tali mutationi retractationis causa factae deberi egregie 
demonstravit Th. Hasperus. Adde etiam, quod Casina talis 
qualis nunc exstat facta est ab histrione quodam, qui eam, 
cum iterum ageretur, in breviorem formam redegit, cum scrip- 
tori prologi tota Plauti fabula praesto esset; Cistellaria quo- 
que ex tali exemplari scaenico orta videtur esse. 

Quae si in Plautinis fabulis facta sunt, quid obstat, quo- 
minus Terehtii quoque fabulas histriones mutasse putemus, 
praesertim cum singulos versus ab eis additos esse constet, 
imprimis eos, qui in una eademque fabula repetiti aut ex 
alia Terentii Plautive fabula translati leguntur^®^). Itaque 



106) cf. Ritsch Par. p. 89. 198. Goetz. 1. 1. p. 276 sq. Hoelzer: de 
interpo]. Ter. Hal. 1878. p. 36. Steinhoff ydas Fortlehen des Plautus auf 
der Buhne^. Blankenburg 1881. p. 3. 4. Mommsen. H. R. III. p. 592. 
FriedlSlnder : Sittengeschichte Roms II. p. 399. Recentioribus qaoque 
temporibus talia facta esse demonstratur ^Shahespeare^ poetae illustrissimi 
fabulis, quas tali modo auctas esse, quis est quin sciat? loi) cf. 

Hoelzer. 1. I. p. 36. 



37 



verisimillimum mihi videtur, hunc alterum exitum eadem ra- 
tione factum ^^) et in exemplar alicuius gregis receptum esse. 

Haec autem histrionum exemplaria summi momenti esse 
nemo ignorat: nam inter omnes constat, textum Terentianarum 
et Plautinarum comoediarum ex exemplaribus scaenicis duc- 
tum esse^^). Grammatici enim, cum iam inde a septimo u. 
saec. operam navarent fabulis palliatis, ut textum ad usum 
lectorum compararent, imprimis histrionum exemplaribus (quae 
quidem assequi poterant) usi omnia quae de singularum fabu- 
larum actionibus tradebantur, colligebant. Dominorum autem 
gregis permultum interfuit de fabulis quas habebant gravis- 
sima quaeque notare velut actoris modulatorisque nomen ac 
generis modorum musicorum mentionem aliasque res ad agen- 
das actasque fabulas pertinentes"^); itaque ex iisdem exem- 
plaribus fluxerunt multa actorum nomina, quae in codicibus 
traduntur — commemorantur enim Ambivius, Atilius, Minu- 
cius^ Sergius —; et litterae illae graecae, a quibus in codi- 
cibus personarum nomina ordiuntur, quae ad rem scaenicam 
pertinuerunt; et didascaliae ipsae maxima ex parte indidem 
originem videntur duxisse"^). 

Quae omnia si ex histrionum Kbris in codices manaverunt, 
quid mirum si alter exitus ex eodem fonte translatus est? 
Quod autem in paucis codicibus scripti versus inveniuntur; 



lo^) Quod idem iudicat Schindleru& de Hecyrae prologis, qaos ab 
Ambiyio Turpione factos vult. cf. supra p. 27. adu. 76 — cf. Beruhardy 
H. L. R« p. 472. cf. Steinhoff. 1. 1. p. 6. adn. 37. Steffen [,de actorum 
in fahulis Terentianis numero et disiribuiione^ in Act. soc. phil. Lips II. 
p. 151] eandem fere condicionem huius exitus atque prologorum Plauti- 
norum eumque ex scaenico libello esse ductum commemorat secutus 
Dziatzkonem, qni ad hunc exitum animum advertit [in Mus. Rhen. XXI. 
p. 90sqq.] cum exponeret similem Plautinae Terentianam recensionem 
exeunte VII a. u. saec. a grammaticis profectam ex histrionum exem- 
plaribus haustam esse. Ceterum hanc de exitu sententiam Dz. nuper 
aspematus eum viro docto II. p. Ghr. saec. tribuit. io9) cf. Dziatzko 
1. 1. p. 90 sq. Steffen. 1. l p. 150. 151. et adn. 65. 66. Sehindler. 1. 1. 
p. 40. Hoelzer. 1. 1. p. 36. hoj Schopen. 1. 1. p. 47. 48. Steffen. 1. 1. 
p. 151 sq. Dziatzko. 1. 1. p. 91/92 et in ed. Phorm. p. 15. Goetz. 1. 1. 
p. 275. 111) Steffen. et Dziatzko. 1. 1. 



38 



facile explicatur, ^i putamus, viros doctos, qui fabulas recen- 
sebant, illud exemplar, in quo alter exitus scriptus erat, aut 
aasequi non potuisse aut non novisse. 

Qualis autem in hoc exemplari alter exitus fuerit et quo- 
modo in quinque illos codices venerit, conieetura fere colligi 
potest"»). 

Neque enim mihi probabile videtur, eum ibi commode 
cum antecedentibus versibus coniunctum fuisse, sic ut statim 
agi posset, sed potius iam in illo exemplari eadem forma, qua 
nunc est, videtur scriptus fiiisse. 

Ille autem, qui primus hoc exemplar in manibus habuit, 
exficripsit 17 vel 18 illos codicum versus, fortasse addita nota 
,«ow Terentii^ cum aut nihil nisi illos versus ibi scriptum 
invenisset, aut illa quae adnotata erant, in usum actorum 
adnotata nulliusque momenti esse ratus omitteret neque ipse 
adnotare posset, quo loco versus inserendi essent. 



VIIL 
Quo tempore scripti sint versus. 

Kestat ut quo tempore scripti sint versus exponamus. 

Ritschelius et Dziatzko eandem dictionem afferunt, cur 
credant alter: exitum tribuendum esse si non Terentio attamen 
poetae haud multo posteriori"^, alter: eum scriptum esse 
II. p. Chr. s., cui etiam periochas vel argumenta Plautinarum 
et Terentianarum fabularum debeamus. Braunius autem qui, 
quomodo nunc constituti sint versus, si deliberamus, omnino 
non asseverari posse putat, utrum bono an malo, antiquo an 
novo poetae tribuendi sint, eos vel IV. p. Chr. s. scriptos vult: 
nam mirum videri, si VIL a. u. s. versus compositi essent, eos 



U^) Qaod Goetzius (1. 1. p. 270) dicit, non credibile esse, tam amplas 
partes scaenici exemplaris fnargini adscriptas fuisse, haec dubitatio facile 
toUitur/ cum alterum exitum post fabulae finem, ubi sine dubio multum 
fuit spatii, scriptum faisse existimemus. ^iS) In eandem sententiam 

iverunt Hasper. 1. 1. p 23. Hoelzer i. 1. p. 2. 



39 



non in Bembino et Calliopii manuscriptis inveniri scriptos; 
sed contra, si paullo post Terentii mortem additi fuissent, ut in 
unum certe vetus Terentii manuscriptum reciperentur futurum 
fuisse putat, etiamsi cum adnotatione ,won TerentU,^ Talem 
dubitationem si quis nobis opponat, videnda sunt quae supra 
p. 37/38. diximus. Deinde quo tempore exitus compositus sit, 
accuratius iudicari posse Braunius putat, sic argumentans: 
'icum enim Calliopius^ gui in recenaendia veterum libris non 
unum tantum sed compluria certe varii generis variique pretii 
exemplaria inspexerit atque inter se comparaverity nihil de 
hac re adnotet^ non nimis audacter rnihi videor disputare: 
ante recensionem Calliopii^ qui IIL saec. vel ineunte 
IV, recensuerit^ non fuisse hunc alterum exitum^ 
sed post eum demum additum eo quod inter Callio- 
pium et Donatum sit temporis spatio i, e, IV, saec, 
30 vel W anno^ cum Donatum^ qui medio IV.saec, 
vel ad finem eius fuerit^ exitum novisse ex ipsius 
verbis appareat.ai Quam quidem conclusionem facile re- 
futari posse putamus ; pro certo enim sumpsit Braunius, quae 
demonstranda erant, nam id vellem nos edocuisset, quibus 
tandem argumentis fretus Calliopium III. vel ineunte IV. s. 
fabulas recensuisse censere se posse putaret ; contra, etsi nemo 
adhuc aetatem huius .grammatici prorsus ignoti^ certo defi- 
nivit, tamen omnes consentiunt, eum multo post, certe post 
Donatum vixisse^^*). Deinde mea quidem sententia nimis au- 
dacter asseveravit, Calliopium quia nihil adnotasset, versus 
illos non novisse; nam etiamsi exitum novit — atque certe 



ii^) cf. Umpfenbach. in ed. p. I. Wagner in ed. Gant. p. XXXII. 
Meissner in Andr. ed. p 10. Schindler 1. 1. p. 19/20. Umpfenbach. 
p. LXVIII. Dziatzko in Fhorm. ed. p. 16 et. adn. 4: YII. fere post 
Chr. 8. vixisse eum yalt. Barth adn. VI, 20 et Eustach. Schwartius in 
analect. III, 16: Alcuinum sub Calliopii persona latere suspicati sunt; 
Cf* Umpf. p. LXIII. 0. Jahn ^Ueher d. JSubscript. in den Hdschr, rom. 
KloMiker^ in ann reg. Societ. Saxon. cl. phil. et hist. a. 1851. vol. I et 
II p. 362 sqq.: fortasse Caroli Magni temporibus, cf. Bahr yde liiter, studio 
a Carolo Magno revoeato. Heidelb. 1856. p. 29. Geppert in ann, phil. 
et paedag. suppl. XVIII. p 288qq. 



40 



veri simile est Calliopium eum vidisse, si post Donatum fuisse 
eiusque commentarium cognovisse putandus est — non ei opus 
fuit aliquid adnotare: sed cum paucis iisque deterioribus codi- 
cibus scriptum eum videret et idcirco Terentii esse negaret — 
fortasse Donatum secutus — eum non recepit in recensionem 
suam"*). 

Ceterum ego quoque mihi persuasi de tempore non posse 
iudicari ex dictione huius exitus, nam alii dictionem summis 
laudibus eflferunt eamque si non Terentio vindicant, attamen 



115) GaUiopium ante Donatum fabulas recensuisBe, quod Brannins 
posuit, nuper F. Leo [in Mus. Bhen. yol. 38 a. p. 317—347 ,I>ie Ueher^ 
lieferungsgesch, der Terenz. Eomddien und der Kommentar des DontU,^ 
comprobare studuit, qui quae ratio inter Donati commentum et recen- 
sionem Galliopii intercederet, quaesiyit Atque quae indagasse sibi yisus 
est, iis quae adhuc inter omnes conyenerant plane diyersa et contraria 
sunt; nam Galliopium censet (p. 325, 347) editionem parayisse ad codi- 
cem quendam Bembino aetate superiorem; quam editionem secutum esse 
Donatum in commentario suo; Umpfenbachium enim si sequamur quae- 
rendum esse, unde tandem nisi ex Galliopii recensione Donatus didasca- 
lias, quas eodem modo quo GaUiopius praebeat, exscripserit, quoniam 
commentarius ad codicem quendam, non contra ad commentarium codex 
adplicare se soleat. Sed utut res se habet, ad nostram quaestionem haec 
nuUius momenti nobis yidentur esse: nam ut Galliopius ante Donatum 
yixerit, tamen ex eo, quod alter exitus in codicibus G. R. non scriptus 
est, non sequitur: Galliopium eum non noyisse et eum ,eo quod inter 
CaUiopivm et Donatum sit temporis spatio* scriptum esse ; sed poterat eum 
omittere propterea, quod in deterioribus libris eum scriptum yidebat — 
qnod idem etiam Donatus V, 14 adnotat ». . , hi versus in plurimis exem- 
plaribus bonis non inferantur^ — cum ceteri omnes et maxime is, ex quo 
Bembinus deriyatus erat, quemque eum adhibuisse Leo yult, scaenam 
non praeberent Deinde si ita esset merito miraremur, qua tandem de 
causa iste yir doctns, quem exitum composuisse Braunins putat, eum in 
libro deterioris notae scriberet, non in libro G. R , quae tnm si etiam 
Donatns ad eam commentarium suum instruxit apud omnes in usu erat. 
Tum mea quidem sententia prorsus non probabile yidetur, exitum tam 
pancis annis, qui Braunio iudice inter Galliopium et Donatum snnt, et 
ortum et in margine scriptum esse et iam in textum nonnullornm codi- 
cum yenisse, ubi Donatns enm scriptum yidit. Deniqne hoc quoque ali- 
quid offensionis habet, quod si Galliopius aetate prior quam Donatus fuii, 
tam demum multo post eum exitns in codices qnosdam (cf. codd. /^. ^. 
c. supra p. 17sqq) eius recensionis yenerit. 



41 

eo dignam putant, velut Ritschelius, Hermannus, Spengelius; 
alii eam vulgarem et tritam atque Terentio puri sermonis ama- 
tore plane indignam censent, velut Dziatzko et nunc Wagnerus 
quoque. Quod enim in exitu Terentio digna vel indigna sunt 
histrioni tribuimus, a quo factum eum esse putamus: nam ut 
apparet, histrioni cuidam, qui perpetuis actionibus Terentiana 
dictione assuefactus erat, non ita difficile fuisse, nonnullos 
versus Terentianos consuere^^^), ita minime mirum est, in iis 
nonnuUa Terentio indigna eum fugisse: itaque qui exitum eo, 
quem diximus modo non exortum putat, illa quae Terentianae 
dictioni apta sunt, antiqui et boni poetae esse existimet, haec 
Terentio indigna recentioris et mali. Neque igitur velut Ri1>- 
schelius exitum poetae alicui Terentio haud multo posteriori, 
neque Dziatzkonem aut Braunium secuti viro alicui docto 11. 
aut IV. s. tribuimus sed histrioni VII. a u. saec. Quamquam 
enim Terentii fabulas non solum indp a poetae morte usque 
ad libertatis interitum verum etiam aetate Caesarum denuo 
semper actas esse memoriae proditum est, ut de tempore, quo 
ortus sit alter exitus, iudicari non posse videatur, tamen VII 
u. s. eum deberi arbitramur, quo Plautini prologi ceteraeque 
fabularum mutationes ab histrionibus facta sunt. 

Accuratius de tempore iudicare non licebit: cum enim 
tota de histrionum interpolationibus quaestio ipsarum inter- 
polationum indole non veterum testimoniis diiudicetur, nihil 
certi affirmari potest. Quamquam autem didascaliis certae 
Terentianarum fabularum retractationes demonstrantur, quas 
fecit L. Atilius Praenestinus^"), tamen veri simile non est, 
exitum ab eo factum esse; neque vero a ceteris gregum^io- 
minis, quorum nomina in codicibus nobis traduntur : nam eo- 
rum exemplaria cognoverant grammatici, qui fabulas recensue- 
runt: si igitur exitus in uno alterove eorum fuisset, ipse quo- 
que sicut nomina histrionum in codices receptus esset. 

ll<^) cf. Ritsch. 1. 1. p. 236: ». . . und wer nch in Bom zur Ahfassung 
eines solehen Prologs her gab, verstand au^h die sehr ein/ache und gewohnte 
Kunst regehrechte Senare zu bauen {die Regeln aind aber keine andem, als 
die auch filr Plauius (et Ter.) gdtenden . . .)« i") cf. Dziatzko in 

Mu8. Rhen XXI. p. 64. Steffen. 1. 1. p 151. adn. 66. etc. 



4^ 

Hoc igitur exemplar scaenicum, quo ille alter exitus con- 
tinebatur, cum casu aliquo in oblivionem venisset, denuo inno- 
tuitpauUo ante Donatum; antea enim exitum quemquam cog- 
nitum habuisse nuUo certo testimonio affirmatur; nam quod 
Fleckeisenus^^®) opinatur, C. Sulpicium Apollinarem, quod pe- 
rioch. V. 12. scripsit ^aliam dat Gharino coniugem^ non scrip- 
turum fuisse, nisi hos versiculos ante oculos habuisset, demon- 
strari non potest. Quae enim ApoUinaris scripsit etiam e bre- 
viore exitu effici poterant: verba v. 980 yintus despondebitur^ 
nihil aliud significant, nisi Philumenae et Charini nuptias, cum 
Glycerium iam v. 949 sq. sponsa esset. Itaque ApoUinaris, 
cum breviter argumentum adumbrare vellet, incerte et minus 
accurate dixisse putandus est, quod idem ei contigit in Heyrae 
periocha, v. 5. ,. . nuptam haud attigit . / quae si fabulam 
spectaveris, non accurate dicta esse invenies^*^). Similiter at- 
que ApoUinaris Antonius quoque Muretus^*^) in Argumento 
Andriae dicit: ^lta summa omnium laetitia Charino Philu- 
mena^ Glycerium Pamphilo nubit^a^ quae scripsit exitum prio- 
rem secutus : nam alter centum fere annis post eum a Guy eto 
in lucem revocatus est. . 

Eam igitur alterius exitus rationem esse puto, ut VII. a. 
u. saec. histrio aliquis vel dominus gregis, cum Andria iterum 
ageretur, suo vel spectantium desiderio indulgens neque ipsius 
fabulae summa cum arte factae rationem habens eum compo- 
suerit et in codice suo scripserit. Casu quodam haud ita 
mirabili illud exemplar iis, qui in fabulis Terentianis recen- 
sendis operam collocaverunt , non in manus venit; sed cum 
diu oblivione obrutum esset, postea a librario quodam, qui 
casu illum librum adeptus erat, ex eo exitus margini adscrip- 
tus est: fortasse cum nota ^non TerentiC 

Ex hoc archetypo delibaverunt postea Donati iUi Eugra- 
phiique codices hunc exitum sed ita, ut quae in archetypi 



118) in edit. Ter. p. XIV. cf. Wagner ed. Cant. p. 309 qui cum eo 
facit. "9) cf. Dziatzko in Fleck. ann. 113. p. 235. cf. Hec. v. 136 sqq. 
169 sq. 298. 404. 411. i«>) in ed. Westeiiiov. ed. a Stallbaum. toI. 1. 
2. p. 4— 6. 



43 



margine erant, omissa illa nota, in textum ipsum reciperentur: 
ab alio post v. 14 (cf. Donati codd.), ab alio post v. 12 (cf. 
Eugraphii codd.); denique omissis parte versus 14 et versu 15 
quodammodo exitus emendatus et cum priore coniunctus est 
in codice quodam qui ad illos Donati Ubros referendus est; 
atque ex eiusmodi libro manaverunt nostri quinque codices 
eo quem supra diximus modo. 



VI TA. 



Natus sum Carolus Fridericus Adolfus Greifeld die XXX. m. 
Nov. a. h. s. LX. patre Andrea, matre Johanna e gente Spormann, 
quos vivos adhuc pio gratoque animo veneror. Fidem profiteor 
evangelicam. Litterarum primordiis imbutus gymnasium frequen- 
tavi Begium Joachimicum Berolinense usque ad mens. April. anni 
LXXX., quo anno maturitatis testimonio instructus numero civium 
universitatis Fridericae Guilelmae Berolinensis ascriptus sum. Ibi 
per octies sex menses studiis philologicis et historicis operam na- 
vavi atque militiae munere annum functus sum. Docuerunt me 
viri illustrissimi: Bresslau, Curtius, J. G. Droysen f, H. Droysen, 
Huebner, Kiepert, A. Kirchhoff, Paulsen, Robert, Schmidt, de 
Treitschke, Vahlen, Wattenbach, Weizsacker, Zeller. Ad exerci- 
tationes philologicas, archaeologicas , historicas benigne me admi- 
serunt Huebner, Curtius, Weizsacker. Studiis meis satis profectis 
a. LXXXV. superavi examen pro facultate docendi. Praeceptoribus 
his omnibus optime de me meritis gratias ago quam maximas. 



UJ^ 291801 



1